Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 151

Der Priester Arperht übegibt seinen Besitz nebst Bethaus zu Isen.
Datierung: 792 02 06
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ARPERHTI PRESBITERI AD ISNA.

Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo. Ego itaque in dei nomine Arperht presbiter conpunctus divina misericordia dei nostri et propter aeternam retributionem iusti iudicis dei nostri dono atque inde ex integro trado atque omnibus modis confirmo propriam alodem atque adquisitionem meam in loco nuncupante ad Isna ad domum beatae et intemerate virginis Mariae in castro nuncupante Frigisinga, omnia ad ea pertinentia loca oratorium simul cum altaribus aedificia domorum curtes casas campis silvis aquas aquarumque decursibus mobilia omnia et inmobilia cum servis et ancillis ibidem manentibus sive in domo deservientibus nihil praetermittentibus utensiliis cuncta quae necessaria ibidem esse videntur stipulatione interposita Actum in eodem loco ut supra praenotavimus regnante domno gloriosissimo Karolo regi anno XXIIII. indictione XV. sub die quod fecit VIII. id. febr Et haec nomina testium Job comes. Meginperht. Adalo. Hroadperht. Ato. Engilperht. Hrodmunt. Scripsi ego Horskeo presbiter ex ore Attonis episcopi et subscripsi