Reginperht schenkt seinen Besitz zu Thalmassing.
Datierung: 791-808
In Christi nomine Cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco ego Reginperht quamvis peccator propriam hereditatem meam trado atque transfundo in loco qui dicitur Thalamazzinga ad locum nuncupantem Frigisinga ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum, id est coloniam unam vel quicquid ibi habere videbatur Et haec sunt testes Adalmunt. Ampho ……… Si quis autem contra hanc cartulam traditionis inire temptaverit aut frangere voluerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis, iram dei incurrat et causam habeat cum sanctae Mariae et partem cum Juda traditore et haec cartula traditionis omnino firma permaneat