Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 149

Liutpurc und ihr Sohn Isangrim übergeben ihren Besitz nebst Basilika zu Westerholzhausen
Datierung: 791-808

TRADITIO ISANGRIM ET LIUTPURGA MATRE EIUS DE HOLZHUSIR.

In Christi nomine Ego itaque Liutpurc et filius meus Isangrim tradidimus hereditatem nostram pro salute animarum nostrarum atque parentum et filiorum nostrorum et eorum nomina: Oadalperht, Liutrat, Reginolf, Ellangrim, Erchanperhtad locum qui dicitur Frigisingas ad sanctam Mariam, id est basilica una colonias duas cum aedificiis et medietatem territoriis pratis pascuis campis et duas partes de silvis in loco qui dicitur Holzhusir Haec autem sunt testes per aures tracti Oadalker. Coteperht. Anno. Kaganhart. Nothart. Adalhart Immino. Ampho. Cozperht. Altrih. Friduperht. Folrat.