Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 142

B. Atto schlichtet einen Streit unter den Hosiern um die Kirche zu Haushausen.
Datierung: 791 09 20
Ausstellungsort: Lorch

DE ECCLESIA AUUICOZESHUSIR.

In dei nomine. De concilio notitia pro illa ecclesia sancti Martini in loco nuncupante Auuigozeshusir, quia Hiltiport et Egilolf voluerunt sine ratione ipsam ecclesiam in illorum redigere dominium abiectis coheredibus eorum et coheredes eorum fuerunt in ipsa ecclesia Eio presbiter et suus frater Isangrim et suus frater Erchanperht. Atque omnes coheredes contentionem inter se pro ipsam ecclesiam habuerunt. Et tunc congregati fuerunt Hosi et fecerunt concilium inter illos et non potuerunt se pro ipsam ecclesiam coadunare vel reconciliari et dicebant Eioni presbitero Oadalker et Reginhart vel Nibulunc, ut veniret ad suum episcopum et nuntiaret illi. Et ipse sic fecit et ille domnus episcopus misit illum cum suis coheredibus ad missis dominicis in locum quae dicitur Lorahha in monte nuncupante Uuartperc. Ibi fuit Arn episcopus, Keroldus, Meginfridus, Uuolfuuolt et Rimicoz iudex et ibidem in praesentiam venerunt Eio presbiter cum suis coheredibus quorum nomina Isangrim, Erchanperht, Cunzo cum filiis suis seu alii multi qui in hoc contentione partibus Eioni presbiteri consistere videbantur. Fuit haec contentio tribus diebus in praesentia supradictorum missorum dominicorum. Tertio quoque die iam dicti Egilolf et Hiltiport legitime convicti reddiderunt ipsam ecclesiam in manus Eioni presbiteri et suorum coheredum evindicantium cum eo ipsam ecclesiam duas partes pertinentes in omnibus rebus ipsius ecclesiae et alii conmarcani de alia parte similiter fecerunt et cum concordia inter se hoc confirmaverunt. Hoc factum est die consule XII. kal. octob. Et haec testes sunt qui hoc ad Loraha viderunt in praesentia cunctorum ibidem congregatorum: Oadalker. Reginhart. Nibulunc. Hrocholf. Tagaperht. Hramperht. Isangrim. Pernolf. Altiperht. Auô. Telo. Ampho. Immino. Tuto. Alphoh. Reginperht. Helmperht. Sigimot. Hoc actum est ad Enisa in iam dicto loco Roracha. Tunc enim inde redierunt ad propria et perfecerunt omnia sicut legitime debuerunt eo modo, ut die condicto convenerunt omnes ad ipsam ecclesiam ipsique Egilolf et Hiltiport adprehensum pallium altaris et reddiderunt duas partes rebus ipsius ecclesiae cum altare, ad tertiam partem ipsius ecclesiae Eionem ad presbiterum receperunt. Hoc peractum testes adhibuerunt quorum nomina haec sunt: Isancrim. Erchanperht. Cunzo cum filiis suis. Oadaiker et alii multi. Hoc actum est cum consensu Attonis episcopi et omnium qui partem aliquam in eadem ecclesia habere videbantur.