Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 141

Egilperht und Hroadperht übergeben ihren Besitz zu Aschau (?).
Datierung: 791 08 01
Ausstellungsort: Freising

EGILPERHT HROADPERHT.

In nomine dei summi Ego itaque Egilperht simul et filius meus Hrodperht dum in dei nomine tractavimus de vita futura ac de aeterna beatitudine et ut veniam delictorum nostrorum apud pio domino mereamur secundum misericordiam dei nostri accipere tradimus propriam hereditatem nostram in loco qui dicitur ad Ascke ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi pro remedium animarum nostrarum in loco qui dicitur Frikisinga et statuimus, ut ibidem stabilis cum omni firmitate et integritate usque in perpetuum permansisset Hoc factum est in anno illo quando rex Karolus fuit cum hoste in Avaria sub die consule quod facit kal. aug Haec autem sunt testes Helmuni. Adalo. Ermperht. Mezzi. Ponafacio. Teito. Pernger. Eparheri. Scrót. Item Adalo. Ascoz.