Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 143

a) Der Priester Tutilo übergibt mit seinen Verwandten Oazo und Cozzilo ein Bethaus zu Rettenbach b) Lässt sich vor den kaiserlichen Sendboten die Verfügung über dasselbe bestätigen.
Datierung: a) 791 09 b) 791-793
Ausstellungsort: a) Lorch

TRADITIO TUTILONIS PRESBITERI DE ROTINPAH.

a) In nomine domini nostri Jesu Christi. Brevem commemoratorium cartulae traditionis Tutilonis presbiteri simul cum parente Oazo atque fratre nomine Cozzilo. Tractantibus nobis de aeterna beatitudine atque de vita futura apud pio domino, ut veniam reciperemur, ob hoc igitur statuimus in animo nostro partem hereditatis quam iure legitimo parentum percipimus, ut adiuvante divina gratia inspirati ibidem in loco qui dicitur Rotinpach oratorium in propria alode construeremur. Quod adiuvante domino perfecimus advocato episcopo Attone cui ordo sacerdotalis erat consecrandi ecclesias per parrochia sua. Consecratione ecclesiae vel altaris completa tradidimus ego praedictus Tutilo simul cum coheredibus meis suprascriptis ad ipsum altare dedicatum in honore sancti Petri cum ceteris reliqua omnia quicquid ibidem habere de propria hereditate habere videbantur. Primitus enim praedictus Tutilo tradedit mancipia numero XIIII territorium cum silvis et campibus pratis aquis aquarumque decursibus totum ex integro proprietatis meae nihil praetermittente. Similiter et ego Oazo portionem postquam cum partivi cum filio meo Meiol, tradedi totum ex integro quicquid partibus meis pertinebat ad ipsum altare mancipia numero XIIII terram cultam et incultam silvas aquas, simul omnia tradedi atque confirmavi. Similiter et partes fratrum meorum ego Tutilo tradidi pro animabus nostris. Haec omnia peracta traditione accepto pallio ipsius altaris ego supra nominatus Tutilo presbiter cum praedictis coheredibus meis tradidimus ad domum sancta Maria ad Frigisingas in manus Attonis episcopi unde ego ipse Tutilo de praedicto episcopo in beneficium ipsum oratorium suscepi diebus vitae meae; post obitum vero meum ad ipsum episcopatum pro animabus nostris, id est genitoris mei Pirhtilonis atque genetricis Ata seu fratrum Fritilo, Cozzilo, Petilo, Uualtfrid cum filiis eorum Fritilo, Situli, Suuidpuruc traditio firma atque stabilis permaneat. Haec sunt testes : Tútilo presbiter testis. Oázo testis. Meiol testis. Freido testis. Ótperht testis. Lanto testis. Alpuni testis. Kaganhart testis. Erachar presbiter. Actum in loco situm in tabernaculis prope oppido nuncupante Loriaca regnante domno glorioso rege Karolo anno XXIII.

b) Orta enim contentione inter eos quidam enim volentes expellere praedictum Tutilonem presbiterum de ipsa ecclesia, unde minime potuerunt quia confirmatus et ordinatus erat auctoritate canonice seu cum consensu proximorum, verumtamen percrevit ipsa contentio et pervenit usque ad palatium domni regis acceptum brevem et perduxit ante missos domni regis, id sunt Kerolt et Meginfrid et ibi definitum est inter eos ea ratione, ut habeat praedictus Tutilo in omnibus potestatem de praedicto oratorio et quicquid ad eum pertinuerit sicut primitus constitutum fuerat et post obitum ipsius firmiter perstitisset ad domum sanctae Mariae sine ulla contradictione. Haec sunt nomina eorum qui interfuerunt episcopo Attone et rebellis eius ad confirmandum: Kerolt testis. Meginfrid testis. Helmuni comes testis. Uuaninc iudex testis. Uuolfolt iudex testis. Eginolf testis. Adalperht testis. Hiltiperht testis. Sindperht testis. Meginhart testis. Ermperht testis. Freido testis. Ego Altman diaconus scripsi et subscripsi.