Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 140

Sundarheri schenkt seinen Besitz zu Wall und Isen.
Datierung: 791 04 18
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO SUNDARHERI IN LOCIS QUAE DICUNTUR AD UUALDIU ET AD ISNA.

In dei nomine Notitiam stilo libet depromere de traditione, quod ego tradedi Sundarheri pro redemptione anime meae et antecessores meispropriam hereditatem meam post obitum meum in locis quae dicuntur ad Uualdiu seu ad Isna et ego ipse tradedi ad opus sanctae Mariae seu ad sancti Corbiniani in villa publica qui dicitur ad Frigisingas et propinqui mei consenserunt mihi et firmaverunt cum verbis eorum cum aedificiis cum reliquiis qui in nostra potestate sunt cum terminis atque territoriis tam culta quam inculta cum mancipiis cum coloniis sine coloniam quam Sigipald habet Ego dedi illam coloniam illo et filiis eius in hereditatem Post obitum meum et ego ipse donavi et tradedi atque perpetualiter in omnibus transfirmavi in ea vero ratione, ut quicquid exinde rectores ipsius monasterii aut successores facere voluerint, post obitum meum liberam habeant potestatem faciendi et si quis contra hanc cartulam vel traditione frangere voluerit, primitus iram dei incurrat et postea a limitibus extraneus efficiatur. Haec sunt testes et eorum nomina qui in praesente fuerunt Inprimis Tarchnat, Pern, Hununc, Meginolt presbiteri. Marcheo, Pazuuini, Isaac, Uuillihelm, Kepahart, Epuhho diaconi et clerici. Reginpald, Engilperht, Adalperht, Anulo, Kaganhart, Uuolfpero laici. Actum est in villa praenotata ad Frigisingas sub die consule quod erat XIIII. kal. mai in anno XXIII. regnante Carolo rege. Et ego ipse indignus diaconus Sundarheri tradedi et scripsi et firmavi cum manibus meis