Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 137

Fastpurc schenkt ihren Besitz zu Zolling.
Datierung: 790-807

FASTPURC DE ZOLLINGUN.

In Christi nomine Cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco ego Fastpurc quamvis peccatrix propriam hereditatem meam in loco qui dicitur Zollinga trado atque transfundo ad castrum nuncupante Frigisinga ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum, id est mancipia territorium cum aedificiis ruris pratis pascuis silvis cultis et incultis mobilium et inmobilium aquarumque decursibus cum omni utensilia et quicquid ad ipsum supradictum locum iuste pertinet Et haec sunt testes Abraham. Helbfrid. Uualtrih presbiter. Sundarheri diaconus. Oadalcrím diaconus. Si quis autem contra hanc cartulam traditionis inire temptaverit aut frangere voluerit aut ego ipsa vel aliqua persona de heredibus meis, iram dei incurrat et causam habeat cum sanctae Mariae genetricis dei et partem cum Juda traditore et haec cartula traditionis omnino firma permaneat