Der Priester Ihcho und sein Neffe Diakon Kerolt übergeben ihrenen Besitz zu Giesing und eine Kolonie zu Perlach.
Datierung: 790-808 07 14
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego itaque presbiter Ihcho una cum nepote meo Kerolt diacono tradidimus propriam hereditatem nostram ad domum sanctae Mariae seu sancti Corbiniani confessoris Christi in loco Frigisinga quicquid habuimus in loco Kyesinga quicquid ibidem habuimus totum ex integro ad praedictum domum sanctae Mariae tradidimus atque cum testibus confirmavimus et in alio loco qui dicitur Peralohc una colonia tradidimus in eadem traditione. Hoc factum est in praesentia domni Attoni episcopi seu cunctae familiae sanctae Mariae in loco qui dicitur ad Frigisingun. Haec autem sunt testes Tarchanat archipresbiter. Berno presbiter. Hiruz presbiter. Kaganhart laicus. Actum est haec in pridie id. iulii