Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 136

Albkis schenkt erkauften Besitz zu Frauenvils.
Datierung: 790-807

ALPKIS DE FILUSA.

In dei nomine Cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura ego itaque Albkis trado atque transfundo ad sanctam Mariam in castro nuncupante Frigisingas quicquid in loco Filusa emptica adquisitione mihi in propriam hereditatem evenit ab homine conparatum pretio cum pecunia cui nomen Maganolf cum omni utensilia, id est territorium cum aedificiis ruris pratis pascuis aquarumque decursibus totum ex integro firmiter trado ut in perpetuum ibidem permaneat Haec autem sunt testes Uuicrát. Uuolfhram presbiter. Salucho presbiter seu monachus. Frauuilo.