Deotlind übergibt ihren Besitz zu Nörting.
Datierung: 788 10 01
Ausstellungsort: Freising
In nomine domini nostri Jesu Christi Ego in dei nomine Deotlind cogitante vel tractante me de vita futura atque aeternae retributionis profutura, ut de peccatis meis veniam peccatorum meorum merear accipere ideoque trado atque transfundo omnia mea ad me pertinentia sive de proprio seu ad me adtracto quolibet adquisitionis in loco quae dicitur Neritinga, id est mansos duos, Emicho cum uxore sua Hroaduuar et filio nomine Liutperht cum familia et substantia sua quicquid habere videtur et alius servus nomine Uuolfdeo cum uxore sua Perhthilt cum filio nomine Hroduni et filia nomine Uualtrat cum filio Sikifrid itemque quod in beneficio praestiti cum consensu episcopi Attonis diacono Snelmoti, id est mancipia dua cum territorio pertinente mansum unum, haec omnia valente manu nemine contradicente trado atque confirmo ad ecclesiam beate et intemerate semper virginis Mariae in loco nuncupante Frikisinga domo episcopali, ut ibidem traditio firma et stabilis permaneat ut iam diximus mancipia curtes aedificia domorum territorium pratis aquis aquarumque decursibus pascuis et digressibus viarum sicut ab initio consueverat antiquitus antecessorum nostrorum stipulatione interposita. Actum in castro nuncupante Frikisinga sub die consule regnante domno magnifico atque glorioso Karolo rege Francorum atque Longobardorum seu et patricio Romanorum anno XX. die mensis quod facit kal. octob. indictione XI Et haec testes Alprat comes. Hamadeo testis. Hununc presbiter testis. Cozzo clericus testis. Maio testis. Enzilo. Altman diaconus. Ego Snelmot manu propria ex ore Attonis episcopi haec cartulam scripsi et subscripsi