Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 121

Der Cleriker Uuilliheri und der Laie Hrodperht übergeben eine Kirche zu Taglaching.
Datierung: 788-791

TRADITIO UUILLIHARI CLERICI.

In nomine dei salvatoris nostri Ego Uuilliheri clericus seu Hrodperht tradidimus basilicam quae est in loco Tagaleihhinga ad episcopatum sanctae Mariae in loco qui dicitur Frigisinga cum omnibus quae ad ipsam pertinet. Et haec sunt testes per aures tracti Cundhart comis. Liutpato laicus. Liutprant laicus. Deotrih laicus. Fridurih laicus. Mahtolt laicus. Cundachar laicus. Si quis autem voluerit hanc traditionem frangere, inprimis iram dei omnipotentis exinde incurrat et a limine sancti Petri extraneus efficiatur et conponat sicut lex est et haec traditio nihilominus firma permaneat