Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 119

Helmker übergibt seine mit Besitz zu Ried, Walkertshofen und Pleitmannswang ausgestattete Kirche zu Singenbach.
Datierung: 784

TRADITIO MUNNINPAC

In nomine dei salvatoris nostri Ego Helmker cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco tradidi propriam hereditatem meam ad ecclesiam quam ego ipse construxi in loco nuncupante Munuinpach, id est Reoda, Waldkershoua, Plitmuteswanc et omnia que ad illis locis pertinent, id sunt mancipia familias per domos silvas pascua prata aquarumque decursibus cum omni utensilia et ipsam ecclesiam quam supra memoravimus tradidi ad ecclesiam beatae virginis Mariae seu Corbiniani confessoris Christi in loco qui dicitur Frisinga pro anima mea seu pro filio meo Rekinhoh, ut post obitum meum stabilis fuisset et si quis voluerit hanc traditionem frangere, iram dei incurrat et conponat sicut lex est et hec traditio nichilominus firma permaneat Nomina testium huius tradicionis in libro traditionum continentur