Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 110

Der Kleriker Muniperht erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Heberthausen und an der Würm.
Datierung: 783-789 07 04
Ausstellungsort: Freising

[RENOVATIO MUNIPERHTI CLERICI.]

[Notum est cunctis fidelibus, quod Muniperht clericus propriam hereditatem] suam tradidit ad domum beatae et intemeratae virginis Mariae ad Frigisingas in manus Attonis episcopi, hoc est in locis duobus ad Heriperhteshusun sive etiam ad Uuirma quicquid in his duobus locis de propria hereditate habuit totum ex integro nihil pretermisit, sed cum omni integritate tradidit in manus viri venerandi Attonis episcopi ea vero ratione, ut Basilius filius eius in beneficium hoc ipsud habere licentiam habuisset et ipse Basilius cum omni integritate sine ulla contradictione stabiliter ad domum sanctae Mariae firmiter permansisset Haec autem sunt testes Inprimis Mezzi comes. Tarchanat presbiter. Hununc presbiter. Uuicrat clericus. Tiso presbiter. Francho presbiter. Lantfrid presbiter. Actum est haec in domo sanctae Mariae in loco Frigisingas die consule quod fecit IIII. non. iul