Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 109

a) Regino und seine Gattin Oaspirin schenken ihren Besitz zu Hohenkammer. b) Regino und sein Sohn Liuto schenken erkauften Besitz.
Datierung: a) 783-788 b) nach 792

TRADITIO REGINONI SEU UXORI EIUS.

a) In nomine domini nostri Jesu Christi Ego itaque Regino et coniux mea Óaspirin pro remedium animarum nostrarum tradimus atque transfundimus quicquid habuimus in hereditatem et quicquid tradidit ei pater ipsius in propriam cum licentia domni Tassiloni ducis in loco qui dicitur Chamara ad ecclesiam sanctae dei genetricis Mariae in castro nuncupante Frigisinga, id est unum servum nomine Adalperht et uxor eius Uualdni cum filiis suis (nomina ipsorum Crimperht, Zeizilo) cui omnia sibi pertinentia et utensilia cum aedificiis territoriis cultis et incultis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus totum ex integro ad possidendum ad praedictum locum post obitum nostrum Haec autem sunt testes Selbraat comes testis. Unicrat testis. Salomon testis. Póapo testis. Otpald testis.

b) Aliam quoque traditionem quam ad praedictam ecclesiam ego ipse Regino et filius meus karissimus Liutó fecimus pro remedium animarum nostrarum quicquid emere potuimus in hereditatem de istis hominibus quorum nomina sunt: Cunzila, Ekkileip, Uualtrih, id est territorium prata pascua silva. Et hoc ipsud statuimus, ut sit stabilis et inmobilis post obitum nostrum. Haec autem sunt testes qui viderunt et audierunt hanc traditionem factam: Hiltigis. Adalperht. Oadalperht. Ermperht. Riiholf. Helpfrih. Oathelm. Scripsi autem ego Uuilliperht diaconus, iussus a domno Attone episcopo.