Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 111

Der Priester Tarchanat übergibt mit seinem Bruder Heribert Besitz nebst Bethaus zu Langenpreising
Datierung: 783-790

TARCHANAT ET BERIPERHT FRATER EIUS.

In nomine dei salvatoris nostri Ego Tarchanat presbiter cum fratre meo Heriberto tradidi rem propriam meam quam genitor meus mihi reliquit in loco nuncupante Prisinga pro redemptionem anime meae seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere trado atque transfundo id est oratorium alias aedificias curtes mancipias pratas omnem territorium pascua pecodes silvas aquarumque decursos cum omne utensilia ad ecclesiam beatae et intemeratae virginis Mariae in loco qui dicitur Frigisingas necnon et ad beato Corbiniano confessore Christi, ut ibidem perpetualiter persisteret pro remedium animarum nostrarum. Si quis contra hanc cartulam venire temptaverit vel frangere voluerit, iram dei incurrat et cum eadem genetricem dei Mariam communicet causam epistula haec nihilominus firma permaneat stibulatione subnixa Haec sunt testes per aures tracti Ego ipse Tarchanat presbiter testis et Heriperht ipse testis. Cozpald testis. Adalo testis. Hrocholf testis. Isolf testis. Cozolt testis. Cundhart testis. Ramuolf testis. Haimperht testis. Hramperht testis. Reginperht. Kailo testis. Uuatto testis. Quod supradiximus de filio Hariberti nomine Nidperht, si talem dignitatem invenerit et officium suum potest implere, ut accipiat prestitum ad servire deo et sanctae Mariae ad Frigisingas cum consilio episcopi