Adalo übergibt die Hälfte seines Besitzes nebst Kirche zu Obergeislbach der Kirche zu Mehnbach.
Datierung: 780
Ausstellungsort: Mehnbach
In nomine dei summi Regnante domno nostro Tassilone duce anno XXXIII. regni eius ego Adalo cogitans proremedium anime mee et vitae aeterne salutis, ut veniam merear accipere apud pio domino idcirco cum licentia principis nostri Tassiloni ducis tradidi pro salutem anime meae dimidiam partem hereditatis meae quod mihi ad Kisalpah videtur habere de facultatibus meis sive territorium cultum non cultum pratas campos pascua silvas aquas molendinas et XI mancipias et omnia utensilia quicquid ad me pertinet de portione mea, et ipsam ecclesiam meam in supradicto loco cum omnibus ecclesiae rebus trado atque transfundo ad ecclesiam sancti Benedicti abbatis et confessoris ad locum quae dicitur Maganpah, ut post obitum meum firma et inconvulsa ibidem permaneat Et haec sunt testes Haguno presbiter. Arperht presbiter. Johannes presbiter. Meginrat presbiter. Andreas diaconus. Rubo. Engilperht. Hroadperht. Pernger. Peppo. Haduport. Chadolt. Uuaninc. Pirhtilo. Tetto. Ekkihart. Hi omnes testes sunt de hac traditione Et si quis voluerit hanc traditionem frangere quam supra memoravimus, habeat partem cum Juda traditore et inferat fisco auri uncias III argenti pondera VI et quod repetit evindicare non valeat et haec traditio omni tempore firma permaneat Actum est hoc ad Maganpah in ecclesia sancti Benedicti ad altare eius coram testibus Pax nobiscum. Deo gratias. Amen.