a) Cunzo schenkt seinen väterlichen Besitz. b) Der Kleriker Folchmar schenkt sich und seinen Besitz.
Datierung: a) 780 09 11 b) 780 09 13
a) Regnante in perpetuum domino nostro Jesu Christo in anno religiosissimi ducis Tassiloni XXXIII. sub die consule quod erat III. id. sept ego Cunzo propriam alodem a genitore mihi relictam universam tam cultam quam incultam quicquid possidere videbar, ut post obitum meum si dominus sobolem mihi dederit, mea portio cum praesenti traditione ad ecclesiam beatae et intemeratae virginis Christi Mariae atque dei genetricis pertinere debeat in castro Frigisingas site; sin autem, ex integro traditio haec firma et stabilis permaneat id est servos ancillas tributales aedificia saltos silvas aquarumque decursos territoria universa utensilia tradedi in praesentia Heredis episcopi cum universo clero ea ditioni, ut supra conprehensum esse dinoscitur. Et haec testes et eorum nomina Pern, Uuolfperht presbiteri. Uuigrat, Eio, Deotan, Toto, Situli clerici.
b) Ipsoque tempore, sed paulisper interpositum, id est id. sept. Folchmar clericus et semet ipsum et suam substantiam……….. illius post obitum beatae et intemerate dei genetricis Mariae cum universa utensilia tradedit atque firmavit. Et haec testes et eorum nomina: Tarchnat. Uualdperht. Petto. Pern. Toto. Situli. Eio. Deotan. Rihpald. Sundarheri. Ego Sundarheri diaconus ex ore Heredis episcopi conscripsi et utrarum traditionum testis existo.