Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 104

Sigimunt weiht seinen Sohn Iuuan nebst dessen Besitz der Freisinger Kirche.
Datierung: 780-782 12 26

QUALITER SIGIMUNT OFFEREBAT FILIUM SUUM.

Notum est cunctis in domo sanctae Mariae conversantibus, qualiter Sigimunt offerebat filium suum nomine Juuan cum omni parte hereditatis quae ei in partem propriam contra fratres suos evenit ad altare sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisinga. Eo modo hoc fecit, ut ipse Juuan ab eo die in servitio huius domui indubitanter persisteret cum omnia quae habuisset usque ad finem vitae suae Hoc enim fecit ipse Sigimunt cum licentia vel permissione Tassiloni ducis et coram misso Tassiloni hoc actum est qui fuit Reginpald qui ad hoc missus erat, ut in illius praesentia ipse Juuan clericatus et offeratus ad altare sanctae Mariae fuisset Actum est haec in die natalis sancti Stephani protomartyris Christi Isti enim praesentes fuerunt: Pern presbiter qui et clericavit eum Situli monachus. Deotan diaconus. Snelmot. Iso. Haec enim sunt testes Reginpald. Filius eius Helmperht. Eparmunt. Snelhart. Hunperht. Ego enim Pern presbiter hanc cartulam scripsi iussione Arpionis episcopi