Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 98

Der Präses Cuntperht schenkt seinen Besitz zu Ober(Unter)biberg.
Datierung: 779 08 11
Ausstellungsort: Freising (?)

TRADITIO PIBURCH.

Ego Cuntperht preses regnante domino nostro Jesu Christo in perpetuum in anno XXXII. regni illustrissimi domini ducis Tassilonis cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura propriam meam alodem dedi pro remedio animae meae tam mancipia quam territorium cum universa utilitate ibidem pertinentia ad locum qui dicitur Piburch Et si licet mihi secularem habitum dimitiere, in hac hora sit stabilis ad altare sanctae Mariae sive ad sancti Corbiniani Christi confessoris sepulchrum; et si mihi non licet dimittere secularem habitum cum voluntate dei, tamen post obitum meum firma et stabilis ad supradictam domum dei usque in ultimum diem Et qui istam traditionem frangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et componat sicut lex decrevit sub die consule quod erat III. idus augus Nomina testium in libro traditionum habentur Actum in praenotato castro per ordinem ut supra esse dinoscitur.