Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 99

Cartheri übergibt eine Kirche nebst Besitz zu Rott am Inn.
Datierung: 779

TRADITIO KARTHERI DE ROTA.

Regnante domino Jesu Christo in anno XXXII. regni domni Tassilonis ego Cartheri cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitatem apud pio domino veniam merear accipere tradidi et uxor mea omnia quod habuimus ad aecclesiam quam ego ipse construxi in manu Heredis episcopi et postea illam ipsam ecclesiam quam Heres episcopus consecravit tradedi ad beatae dei genetricis Mariae in domum episcopale ad locum quae dicitur Frigisingas vel quicquid ad illam ecclesiam pertinet, id est servos mancipias colonias aedificia silvas frutecta ruras pascua pratas aquarum decursus cum omne utensilia ad nos iura pertinentia ut post obitum meum stabilis fuisset pro remedium animae meae ad sepulchrum sancti Corbiniani confessoris Christi ut si quis contra hanc traditionem venire temptaverit, in iudicio cum his incurrat sanctis quorum ibidem venerantur nomina in conspectu tremende maiestatis divinae et traditio haec nihilominus firma permaneat Et haec testes et eorum nomina iure per aurem tracti Offo. Stephanus. Heimo. Oadalmunt. Oadalrih. Salucho. Hartker. Hahmunt. Rihhart. Arbeo. Ortheri. Ego indignus presbiter Pern iussus ex ore Heredis episcopi conscripsi