Der Priester Arperht und Diacon Maginrat übergeben eine Kirche zu Haselbach.
Datierung: 778 09 26
Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae quod Arperht presbiter simul cum Maginrato diacono aedificavit ecclesiam in loco Hasalpah et invitaverunt Heredem episcopum hoc ad consecrandum et ipse Heres episcopus cum benedictione altaris consecravit ipsam ecclesiam et ipse Arperht accessit simul cum diacono Maginrato et tradiderunt super ipsum altarem quicquid emptica adquisitione proprium habuerunt vel qualibet modo in supradicto loco adtractum aut elaboratum et ipsum altarem cum eclesia et cum omnibus ad haec pertinentibus mancipiis aedificiis terris pratis pascuis silvis cultis non cultis firmiter tradiderunt domui sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisinga moeniis constructam in manus Heredis episcopi ea vero ratione firma donatione, ut post obitum eorum quicquid ibidem augmentatum emelioratumque repertum fuerit, totum ex integro subiaceat ditioni domui supradicto inconvulsum et inconcussum stibulatione subnexa Si quis quod futurum esse non credo de parentibus vel proximis aut vicinis qui hanc traditionem frangere voluerit vel inire conaverit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et extraneus et anathematus sit ab omnium sanctorum consortio et in quocumque loco celebrantur reliquiae sanctae Mariae damnatum sciat se et cum sancto Corbiniano communicet causam Actum est hoc in VI. kal. octob anno XXXI. regnante domno Tassilone duce indictione V. Et haec sunt testes et eorum nomina Alpolt. Uuolfcoz. Arhart. Sundarheri. Eio. Franco. Sindperht. Fater. Meginperht. Ekkahart. Uuldarrih. Hramperht.