Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 93

Der Priester Uuillapato schenkt Besitz zu Raubling und Aysing.
Datierung: 778-783

TRADITIO UUILLAPATONIS PRESBITERI DE RUPILINGA ET AGUSINGA.

In nomine domini nostri Jesu Christi salvatoris dei Ego Uuillapato presbiter cogitans enim aeternam beatitudinem possidere vel poenalem iudicium evadere et considerans, qualiter contemnentes deum poenam incidunt aeternam et Christo adherentes vitam adipiscunt sempiternam, propterea igitur statui ut de iura propriis meis quae pater meus mihi in hereditatem reliquid ad oppidum Frigisinga tradidi ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae semper virginis in locis nominatis Rupilinga et Agusinga, sunt exinde colonias II de territorio et lucrum meum quicquid ab eo die adipiscere aut emeliorare possim, totum et integrum post die discessionis meae ab ac luce redeat ad servitium domui supradicto firma et stabilis pro remedium animae meae Et haec sunt testes Umfrid presbiter. Samuel diaconus. Uuilliperht testis. Adalhart comes. Kerpato comes. Uualtrih testis.