Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 91

Der Priester Lantperht übergibt ein Bethaus zu Assling, Starcholf ein Gotteshaus zu Niclasreuth.
Datierung: 778 09 18

TRADITIO LANTPERTI PRESBITERI VEL STARCHOLFI DE DUOBUS LOCIS AZZALINGA ET DE RIUTTE.

De oratorio in villa quae dicitur Azzalinga seu titulo quod dicitur az Riutte. Ipso die ab Herede dedicati sunt quod est XIIII. kal. octob in anno XXXI. regnante domno Tassilone duce normaliter Lantperht presbiter tradidit ad episcopatum sanctae Mariae seu vicini eius fideles simul cum illo firmaverunt, ut ab eo die prior titulus in praenotata willa ad praedictum domum sanctae Mariae in loco Frigisinga moeniis constructam firmiter subiugatum fuisset cum oinnibus àd haec pertinentibus firmantibus ipsis vicinis qui hanc ipsum condiderunt domum dei. Aliud vero posterior domus dei a Starcholfo qui praesens nondum fuerat, sed per manus nepoti sui Tisoni presbiteri tradidit et filiorum eius firmavit et potestatem illis et wadium dedit hanc traditionem agere et firmiter firmare quorum nomina Rimideo, Ratolt, Hiltolf. Et iIii sie fecerunt et tradiderunt coram multis domui sanctae Mariae in loco Frigisinga et iure perpetuo firmaverunt stabilitum cum omnibus ad haec pertinentibus indictione I. in anno ciclo inchoante. Et haec testes per aures more tracti: Dauid Kepahoh. Francho. Alpuni. Uuillapato. Eio. Teto. Uuicperht. Hantuni. Othelm. Uuillahelm. Heripald. Herideo. Aladeo. Peredeo. Liutprant. Uualdker. Alprih. Heimpald. Uuolchrat. Otó. Ego Sundarheri diaconus ex ore Heredis iussus conscripsi.