Reginhart schenkt seinen Besitz zu Dürrnhausen und Raisting der Kirche zu Schlehdorf.
Datierung: 776
In nomine domini nostri Jesu Christi Notitia de traditione quam fecit Reginhart filius Isanharti de propria alôde seu adquisitione sua ad corpus beati ac sancti Tertulini martiris, inprimis ad Durfingeshuson et ad Reistingun quicquid ibidem habere videtur totum ex integro nihil pretermittens ad ea pertinentia loca terra culta inculta prata campis silvis aquis aquarumve decursibus mancipia in domo tam in villis manentibus totum ut diximus ex integro movebilia seu inmovebilia ea vero ratione, ut post obitum eius ad predictum sanctum stabiliter ac firmiter permaneant per consensum atque licentiam gloriosissimi Tassiloni ducis Baiouuariorum anno regni eius XXVIIII. indictione X. Si quis vero contra hanc cartulam traditionis contraire aut frangere voluerit, iram dei incurrat et persolvat iudici quod iustum est Et hec nomina testium Ipse Réginhart. Lantfrid. Deotpald. Kerolf presbiter. Kaganhart. Nendinc. Otti. Ego Uuilliperht presbiter iussus a domno Attone abbate conscripsi