Reginhart schenkt seinen Besitz zu Dürrnhausen und Raisting der Kirche zu Schlehdorf.
Datierung: 776
In nomine domini nostri Jesu Christi Notitia de traditione quam fecit Reginhart filius Isanharti de propria alode seu adquisitione sua ad corpus beati âc sancti Tertulini martyris, inprimis ad Durfingeshusun et ad Reistingun quicquid ibidem habere videretur totum ex integro nihil pretermittens ad ea pertinentia loca terra culta et inculta pratis campis silvis aquis aquarumque decursibus mancipia et pecora in mea potestate manentibus totum ut diximus ex integro mobilia et inmobilia eâ vero ratione, ut post obitum eius ad praedictum sanctum stabiliter ac firmiter permaneant per consensum atque licentiam gloriosissimi Tassiloni ducis Baiouuariorum anno regni eiusXX VIll, indictione X. Si quis vero contra hanc cartulam traditionis venire aut eam frangere conaverit, iram dei incurrat et persolvat iudici quod iustum est Et haec nomina testium Ipse Reginhart testis. Lantfrid testis. Deotpald. Keruuolf presbiter. Kaganhart. Nendinc. Otti. Et ego Uuilliperht presbiter iussus a domno Attone abbate conscripsi