Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 77

Hroadinc und Nendinc übergeben ihren Besitz zu Vorder(Mitter)fischen der Kirche zu Schlehdorf.
Datierung: 776

TRADITIO HROADINGES ET NENDINGES.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notitia de traditione quam fecerunt Hroadinc et Nondinc de propria alode sua seu de adquisitione ad altarem sancti Petri et ad corpus sancti Tertulini martyris Christi in loco nuncupate Fiska quicquid ibidem habemus ad ea pertinentia loca totum ex integro nihil praetermittentes sed tamen flagitavimus Attonem abbatem et Isanhardum domnum nostrum, ut per consensum atque licentiam domni nostri Tassiloni ducis Baiouuariorum hanc traditionem facere in ea ratione, ut post obitum nostrum filii nostri Ellannod et Kaganhart supradictum locum ad Fiskeon in beneficium accipiant de manu Attonis abbatis et Reginberti monachi ut ipsi etiam annis singulis censum reddant, id est de grano modios VI anno regni Tassiloni ducis XXVIIII. indictione VIllI Et haec nomina testium Isanhart. Reginhart. Deotpald. Arahad. Heio. Reginhart. Irminheri. Mahtuni. Hahart. Kerolf presbiter. Kaganhart. Ótti. Arfrid. Adalperht. Lantfrid. Scripsi ego Atto abbas et cum propria manu confirmavi