Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 75

Isanhart schenkt Besitz zu Herrsching, Holzhausen, Raisting und Erling an die Kirche zu Schlehdorf.
Datierung: 776

TRADITIO ISANHARTI AD HORSCANINGUN ET AD HOLZHUSUN VEL AD ERILINGUN.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notitia de traditione quam fecit Isanhart de propria alode seu de adquisitione sua ad corpus beati ác sancti Tertulini martyris et ad altare sancti Dyonisii, inprimis ad Horscaninga quicquid ibidem habere . . videtur totum ex integro nihil praetermittente ad ea pertinentia loca terram cultam et incultara pratis campis silvis aquis aquarumque decursibus mancîpia in domo tam in villis manentibus totum ut diximus ex integro mobilia et inmobilia, simili modo ad Holzhusum territorium quem ibidem habui, ad Reistingun vero medietatem omnium quae ibidem habere videbar. Similiter ad predictum sanctum tradidi in Erelingun similiter excepto ea colonia quam habuit Arfrid et iugera XL terra et X carradas de pratis, reliqua omnia ad ea pertinentia loca tradidi et confirmavi per consensum atque licentiam gloriosissimi domni nostri Tassiloni ducis Baiouuariorum anno regni eius XXVIIII. Si quis vero contra hanc cartulam traditionis ire aut eam frangere voluerit, iram dei incurrat et persolvat iudice quod iustum est Haec nomina testium Ipse Isanhart testis. Reginhart. Deotpald. Keruuolf. Kaganhart. Nendinc. Otti. Scripsi ego Atto abbas.