Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 74

Machelm schenkt seinen Erbbesitz zu Polsing.
Datierung: 776 09 08
Ausstellungsort: Wels

TRADITIO MACHELMI DE POLASINGA.

In dei nomine Cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere, idcirco ego Machelmus propriam hereditatem quod domnus meus Óatilo in hereditatem mihi constituit atque tradidit et confirmavit in loco quae dicitur Polasingas ad ecclesiam beatae et intemeratae virginis Mariae domum episcopalem quae nuncupatur Frigisingas. Actum in castro quae nuncupatur Uueles sub die consule quod est VI. id. septemb indictione prima anno XXVIIII. regni domni et inlustrissimi ducis Tassilonis. Et ipsum locum quod supradiximus Polasingas cum omni utensilia pratis, silvis, pascuis aquarumque decursibus, agros vel veneas, similiter domos etmancipias; inprimis Uuolfpald cum sua uxore et III filiis, Deotleip cum sua et tribus filiis, Deotleih cum sua uxore, Pirhtilo cum duobus filiis suis, Uuolfhram Et haec sunt de donatione domini sui et istas quos adquisivi: Peiarin cum tribus filiis suis, Sigolt cum sua filia, Pezzira cum duobus filiis, supra id quod scripti sunt, unum vindemiatorem nomine Reginperht in omnibus numero conplentur. Et haec sunt testes oculi viderunt et auribus ad testibus tracti Inprimis Uirgilius episcopus testis. Megilo testis. Benedictus diaconus testis. Salomon. Dauid. Einhart presbiter. Heripald. Farit. Popilo. Cotedeo. Amo. Ego Uuatto presbiter scripsi iussus ab domno meo Machelmo