Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 73

Der Priester Uualtrih schenkt Wald und Land zu Höchenberg.
Datierung: 776 09 02

TRADITIO UUALTRIH DE HOHINPERC.

Constat omnibus, quia Uualtrih presbiter tradidit silvam suam atque territorium in loco quod dicitur ad Hohinperc vel quicquid ibidem habere videbatur ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis atque genetricis dei Frigisingas castro site Herede episcopo praesente seu cuncto clero in anno XXVIIII. regnante domno Tassilone duce sub die consule quod erat IIII. non. sebt. indictione I Et haec testes Arn, Ratolt, Hununc, Pern presbiteri. Deodolt. Helmuni. Chunihoh. Hludiuuic. Ego Sundarheri diaconus iussus conscripsi