Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 59

Helmuni und seine Gattin Irminsuuind schenken Land und Leibeigene zu Pram, Sünching und Pfatter.
Datierung: 773 07 15
Ausstellungsort: Freising

HELMUNI PRAMA TRADITIO.

Regnante in perpetuum domino nostro Jesu Christo anno XXVI. inlustrissimi ducis Tassiloni ego Helmuni in loco quem dicitur Prama tradidi coniuge meae Irminsuuinde sicut antiqua mos est. Itaque ego ipse simulque cum illa tradidimus excepto homines duos quos liberos relaxavi quorum nomina haec sunt: Hrodheri, alius Liutrat quem ex integro cum omni traditioni quiquid ad hoc locum pertinet ad beatae dei genetricis Mariae in domum episcopale in manum Heredis episcopi castro Frigisingas transfundavimus cum domibus curtis mancipiis colonibus cum territorio pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus et omnia utensilia quicquid possidere videbamur; quam traditionem in beneficium a praedicto episcopo suscepimus usque ad successum nostrum ad finem dierum nostrorum ad inhabitandum et ad augendum seu propagandum ut decet ei domui. Hoc itaque adtradedit Helmuni coniuge sua Irminsuuinde in loco quae dicitur Sunihinga aut ad Petera, cum habeat potestatem ubi voluerit ad repossidere quomodo ei videtur Tradidimus namque tam pro nobis quam proet filiis in possessionem perpetuam, ut in quantitatem apud pio domino veniam mereamur accipere, ut siquis contra haec donationis cartulam vel traditionem venire temptaverit, iram sibi vindicet altithroni dei et in offensionem sanctorum incedat et cum beatam et intemeratam virginem Mariam atque archangelum Michaelem communicet causam et iudice terreno culpabilis existat donatio autem haec nihilominus firma permaneat, ipsi vero pro nostris delictis deo reddant rationem Actum in villa quae nuncupatur Frigisingas. Qui et ipsi per aures tracti sunt rem ad confirmandum in manu praenotati episcopi, inprimis haec sunt et reliqui Actum in loco praenotato sub die consule quod est id. iul. tempore iam indeserto