Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 60

Cunzo schenkt seinen Besitz zu Pfettrach.
Datierung: 773 07 24
Ausstellungsort: Eching

TRADITIO CUNZONIS DE PHETRAHA.

In Christi nomine Heres episcopus divini largitoris munere in erarium beate et intemerate virginis Mariae depromimus et in posteris condendum utile decensimus, ne ignaviae et nostrae neglegentiae a quibusdam delacerata foret patrimonia sanctorum a fidelibus Christianis tradita. Propterea eadem alodem quae christianissimus Cunzo nobis pariter et beato Martino tradebat in loco Phetaraha nuncupante cuius post obitum a germano Neuo nomine illius et sobolis quibus pestiferis inmissionibus vel temptationibus ad rumpendum passa sit haec alodes stilo dificile est depromere, sed dum nihil valere perpendebantur et divino muneris stilo forent perculsi penitentiam ducti ad nostra usque humiliati vestigia omnia manu commune nostrae transfundebantur ditioni et se ab eadem patrimonio eliminabant stipulatione subnexionibus nostra ut competit iura, ut nihil se amplius inmittere deberentur, id est Otolf praenotati et Paldrih nepotis filii necnon et Hroadheri presbiter et posteri eorum, sed secura permanere in perpetuum deberet sub huius ditioni tituli sancti Martini. Et haec testes et eorum nomina: Ratolt. Ekkahart. Heimilo. Hununc. Arn. Cundhart. Titó. Púpo. Cundolf. Marcheo. Piligrim et ceteri sine numero. Actum in villa Ehingas in anno XXVI. regnante domno et inlustrissimo duce nostro Tassilone sub die consule quod erat VIII. kal. aug. Ego Sundarheri ex ore Heredis episcopi conscripsi.