B. Arbeo urkundet über Verlegung des Klosters Scharnitz nach Schlehdorf und über die Abtswahl daselbst.
Datierung: 772
In nomine summi dei patrisque et filii atque sancti spiritui Ego Heres episcopus divini largitoris munerefratres quos sub gradu minori ad regendos suscepi Scaritiae deserti congregatos, id est Reginperhtum necnon et fratrem eius qui in alode proprio per consensu domno et decessore nostro Joseppo monasterium condere coeperunt et postmodum per nostrum consilium locum mutaverunt ad Siehdorf meque occupatum cum agnovissem, fratrem et caritatis mihi socium Attonem religiosum Raginperto per consensu atque fratribus meis quae vici proposuimus. Stetit namque ipsos coadunare possessiones sicut norma huius declarat vitae, ut quicquid propriae habuissent ad ipsam communitatem coniecissent et post Attonem abbatem ipse Raginpertus praeesse debeat tam ipso vivente quam eius post obitum. Et nos quidem statuimus eorum post obitum, ut nullus ibi abbatem mittere debeat nisi ipsi episcopi post nos qui fuerit sibi ex eadem congregatione elegant abbatem, excepto omni modo si defuerit talis qui dignus sit regularis, tunc subiaceat sententia eorum per consensu episcopus alium loci eius restituat. Nos autem manum nostram non subtrahimus, tamen canonicam per omnia firmamus manu nostra permanere sententiam et regularem tramitem ut ordo deposcit.