Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 54

Helmperht, Cunzo, Hetti u.s.w. schenken teils Land, teils Unfreie an die von Priester Kerolt gebaute Peterskirche an der Würm.
Datierung: Ca. 772-780

TRADITIO KEROLTI PRESBITERI ET LANFRIDI FRATRIS EIUS ET ALIORUM FIDELIUM DE LOCO QUOD DICITUR AD UUIRMA.

In nomine domini nostri Jesu Christi Ego quidem Helmperht tradidi tam pro remedium animae meae quam et pro filio meo nomine Cunzo seu etiam pro uxore mea nomineunum servum cum colonia sive etiam cum tota familia ipsius servi et nomen eius Inguni. Tradidi eum ad ecclesiam beati Petri apostolorum principis quae constructa est in loco quod dicitur ad Uuirma. Similiter etiam ego Hetti tradidi ad eadem ecclesiam propriam hereditatem meam pro remedium animae meae, hoc est Adalker cum sua familia, Leotholf cum ipsius familia et desuper quartam partem terrae meae quae ad me pertinebat. Similiter autem ego Kysalni tradidi servum meum nomine Liuprat cum colonia sive cum familia ad eadem basilicam. Similiter ego Uualdker tradidi proprium servum meum nomine Ratker ad ipsam suprascriptam ecclesiam beati Petri cum colonia sive cum familia et desuper tertiam partem terrae meae quam ad me pertinebat. Ipsam basilicam aedificavit Kerolt presbiter et Uualdker pater ipsius et invitaverunt illuc Josephum episcopum, ut ille hanc basilicam dedicasset. Ita et fecit et habuit eam Kerolt presbiter usque in finem vitae suae. Ipse Kerolt presbiter hanc basilicam tradidit in episcopatum sanctae Mariae in manus Arbioni episcopi sive etiam quicquid aliud de propria hereditate habuit totum ex integro sanctae Mariae semper virgini tradidit in loco Frigisinga in praesentia domni Arbioni episcopi. Similiter vero ego Lantfrid presbiter frater Kerolti presbiteri tradidi et confirmavi, ut firmiter permaneat ad domum sanctae Mariae usque in perpetuum.