Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 51

Der Kleriker Sindilo schenkt väterlichen Besitz nebst Bethaus zu Sindelhausen.
Datierung: 772 11 20
Ausstellungsort: Hohenthann

TRADITIO SINDILONI CLERICI.

Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo in anno XXV. domni atque inlustrissimi virorum Tassiloni ducis ego Sindilo clericus parique humava mea Pettane atque genetrice Hiltidrudae necnon et magistro meo Uuenilone rem propriam quam genitor meus Hroadperht in hereditatem mihi reliquit in loco quae dicitur Sindilinhusir seu quod ipsi lucraverunt in eodem loco vel ubicunque ad oratorium Christoferi martyris dei et ipsum oratorium cum easdem reliquias ad beatae et intemeratae virginis Mariae semper et eiusdem domo Frigisingae castro situm per manus Arbionis episcopi huius oratorii dedicatore quem nos libenter condidimus tradentesque atque transfundantes aedificia mancipias pecodes pascua silvas aquarumque decursos paludes saltora seuque quicquid in utensilibus accessisse vel possidere esse videntur tamen victui atque vestimenti utensilia ex eadem traditione placitando stilo renotamus in eadem praepositioni. Dei si fuerit voluntas tempus maturitatis mihi Asperhto si accesserit divini largitoris munere, sic queam ad gradum pervenire, ibidem deservire debeam tituli sub ditioni episcopali canonica ut declarat norma ipsius iussione disponendi atque gubernandi, sin autem, ipsius domui deserviat cure Nam si quis contra hanc traditionem ire conaverit vel frangere voluerit, cum eadem Mariam iusti ante iudicis tribunali communicet causam Haec sunt testes qui praesenti manu firmaverunt et per aures tracti sunt Teto. Óto. Othelm. Heripald. Otperht. Et haec clerum ordo qui praesenti ore firmaverunt Reginperht, Perhtcoz, Adalperht, Kerhart presbiteri. Arn, Reginolt diaconi et ceteri quorum nomina stilo, non suffert conscribere Actum in loco quae dicitur Tannae sub die consule quod est XII. kal. decemb Ego Sundarheri ex ore iussus Heredis episcopi conscripsi atque testes penne conplexui