Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 50

Ortlaip übergibt eine Kirche zu Grosshelfendorf.
Datierung: 772 10 07
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ORTLAIPI DE HELPHINDORF.

Constat universa deo auctore ordinata cuius nutu factura eius homo eminentiae cuncta praecellens signaculum similitudinis conditoris plasmatus fuerat, cuncta sibimet subiecta a deo fuisset imperatum cuius largitoris munere vivimus et sumus, ipse mihi et vires tribuebat et intellectum, ipse tempus et locum, ipse suo beneficio spiritui inspirans facultati, ut congrue succurrere tempori ubi beatus Christi martyr Heimrammus campum elegit certaminis, ut victor triumphans perennem cum Christo frueret gaudium, membris solutus amitteret spiritum eius amore, ut ibidem fundarer ecclesiam, ut pio apud domino delictorum veniam merearer accipere, sicque peractum est, ut ab incolis locum iusto emerem pretio, moeniis ecclesiam praedicti honoris fabricavi martyris canone dudum aedificatione constitui honorifice bonae memoriae Ermberto episcopo dedicatore ordinavi quibus laboribus me remuneraturum confido Propterea ego Ortlaip per consensum abbatis mei Hrodharti praedictam ecclesiam sancti Emmerammi in loco Helphimdorf constructa trado et transfundo ad domum beatae et intemeratae virginis Mariae, ut ne canones repugnare videar, Arbionis episcopi ditioni subsistere debeat excepto benefici illius vitae meae, ut ex eius fruar beneficiis concesse licentiae stipulatione subnexa aut necessitate cogente filiae meae, ut praedictum fuisset elevamen Post obitum vero meum animae pro remedium meae canonica subiaceat iura ut praenotatum est cum clero et servientibus, cum libertis et aldionibus, cum terminio et facultatibus, ad domini dei nostri genetricis Mariae pertinere debeat domum castro Frigisingas fundatum Haec sunt testes qui praesente manu firmaverunt Hrodhart abbas testis. Reginperht, Uualtrih, Hununc, Suapilo, Ratolt presbiteri. Toto. Popo. Graman. Adalperht. Ratolt. Scrot. Telo testes. Actum in villa Isna sub die consule non. octub anno XXV. regnante domno et inlustrissimo duci Tassilone indictione X. Ego Albaldus scripsi