Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 49

Hiltiprant schenkt Land und Unfreie aus herzoglichem Lehensbesitz zu Kirchtrudering.
Datierung: 772 09 13
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO HILTIPRANTI DE TRUHTHARINGUN.

In Christi nomine Ego Hiltiprant peccatis meis imminentibus quod incaute aequitante de caballo cadere contigit ita, ut cerebrum rumperem et a medicis disperatus iacerem quibus doloribus coactus, ut dominum meum et inlustrissimum ducem domnum Tassilonem deprecare debuissem, ut ex beneficiis illius aliquid ad ecclesiam tradendi concederetur licentiam. Qui suae largae bonitatis tradendi consensit locum atque consanguinitatis non inmemor et servitutis quantitatem conpensans ut me petitionis remuneraret et servitii in villa quae dicitur Truhtheringa territorium quem Cotefrid iure tenere videbatur et suis amisit culpis ut Baioariorum continet lex atque pactus. Quae et ita fecimus. Praedictum locum territorium cum mancipiis curtis aedificiis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus et quicquid ad eundem patrimonium pertinere deberetur vel iure subesse ditioni tam pro inlustrissimo duce quam pro meis delictistradedi atque transfundavi ad ecclesiam beatae et intemeratae virginis Mariae atque Christi confessoris Corbiniani sepulchro Castro Frigisingas site praesente episcopo Arbione et cuncto clero, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere tradidi, atque transfundavi ut si quis contra hanc traditionem ire temptaverit vel frangere voluerit, cum eadem sanctam dei virginem comunicetur sententiam et eorum sanctorum agmine quorum virtutes ibidem plantatas esse videntur Quam donationem ducali consensu libentissimo perfecimus animo et haec testes per aures tracti Inprimis Cundheri presbiter. Ratolt, Pern, Paid, Horsceo, Hemilo presbiteri. Arn, Reginolt, Liutfrid diaconi. Chúno. Súllo. Pópo. Situli testes ceterique sine numero qui praesentes adfuerunt Actum in castro Frigisingas in anno XXV. regni domni Tassilonis inlustrissimi ducis sub die consule quod erat id. septemb Ego Sundarheri iussus ex ore Arbionis episcopi hanc donationem conscripsi et testes firmavi