Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 45

a)Abt Atto von Schlehdorf übergibt den Besitz von Oadalker und Anulo zu Ober-(Unter-)kienberg dem Kloster Schlehdorf. b) Erneuerung
Datierung: 772 08 18
Ausstellungsort: Kienberg

a) TRADITIO ATTONIS ABBATIS AD CHEANPERC.

Regnante in perpetuum domino nostro Jesu Christo anno XXV. Tassiloni ducis Baiouuariorum ego itaque Atto abbas pro remedium animarum quae se nobis commendaverunt, simul et pro anima mea trado atque transfundo hereditatem quam tradidit mihi Oadalker et genitor eius Anulo in loco nuncupante Chemperc per consensum domni Tassiloni ducis Baiouuariorum tradentes atque confirmantes iure perpetuo in hereditatem mihi possidendum. Nunc vero ut supradiximus ipsum locum cum omni utensilia et quicquid ibidem pertinere videbatur sive de ipsa traditione sive de lucro seu qualibet adquisitione omnia in omnibus ex integro ut diximus pro praedictas animas trado ad corpus sancti ác beatissimi Tertuliani martyris quem auxiliante domino heredem mihi omnipotens deus constituit et a diebus meis ubicumque conlocatum fuerit corpus eius in nostra sit providentia, quia á sede apostolica concedente et commendante nobis beatissimus Adrianus papa ut sollicite summe cum studio devotionis commisit eurandum. Constat enim me ad praedietum corpus omnia mea adquisitione tradere atque confirmare ad ea loca pertinentia curtes casas mancipia mobilia sive inmobilia terram cultam sive incultam silvas prata aquas aquarumque decursibus, nihil pretermittente stipulatione interposita. Actum in villa praedicta sub die consule quod facit XV. kal. sept, indictione V Haec nomina testium Arbeo episcopus. Taatto presbiter. Lantfrid abbas. Chunihart presbiter. Cundheri presbiter et monachus. Arn. Ratolt. Ego Altman diaconus ex ore Attonis abbatis scripsi

b) RENOVATIO TRADITIONIS QUAM FECERUNT ANULO ET OADALKAER.

Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo anno XXV. regnante domno Tassiloni duce Baioariorum inlustrissimo viro ego itaque Atto abba pro remedium animarum quae se nobis commendaverunt renovo et restituo hereditatem quam commendaverunt mihi ad vitam meam Anulo et filius eius Oadalker in loco nuncupante Chemperc per consensum domni Tassiloni ducis ad monasterium nominato Slehdorf, eo quod iam praefati viri in hoc ipsam rem commendaverunt mihi, ut post obitum meum iam dictum locum Chemperc cum omni integritate seu si ego ipse aliquid lucri adquirere potuissem, ad sanctorum reliquias quae ibidem venerantur inviolabiliter possidendum vel perfruendum iure perpetuo pro animabus eorum confirmassem Nunc autem restaurabo et confirmabo petitiones eorum reddoque et-stituo ipsas rés in praesentia venerabilium virorun quorum nomina subter inseruntur ad sanctam domum dei quod primitus celebratur in honore sancti Dionisii et ubi sanctus Tertulinus requiescit in corpore quem a sede apostolica Reginpertus monachus concedente Adriano papa ad partibus Baioariae nie adiuvante perduxit. Actum in villa praedicta Chemperc sub die consule quod facit XV. kal. sept. indictione V. Haec nomina testium: Arbeo episcopus. Lantfrid testis. Chunihart. Tatto testis. Cundheri testis. Arn diaconus. Ratolt testis. Ego Altman ex ore Attonis abbatis iussione Arbionis episcopi conscripsi hanc cartulam