Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 44

Alpun schenkt ihren Besitz zu Langenpettenbach.
Datierung: 772 08 12
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ALBUNIAE ANCILLE DEI DE PETTINPAH.

Dum in dei nomine et summi censoris iudicio ad ultimam deducta fuissem cogitante tot urguentibus vel tractante infirmitatis stimulo coacta, ut pio in quantitatem apud domino delictorum promereri veniam ego Alpun rem propriam quae in alode mihi patrimonio evenerat in loco Pettinpah nuncupante quae in sorte contra germaniam mihi contigerat, id est mancipia numero VIII infra domum et colones II famulum I cum omnia eorum utensilia cum aedifieiis et ruris cum pratis pascuis silvis et cum pecodibus aquarumque decursibus saltisque et segitibus cum pomifera arbusta atque nemora trado per consensum filii mei Karolonis et fratribus illius atque transfundo pro remedio anime meae atque genitoris Erchanfridi necnon et genetricis Deotrataad ecclesiam beatae et intemeratae virginis semper et genetricis Christi Mariae necnon et ad sepulchro ipsius confessoris Corbiniani eorumque sociis quorum ibidem venerantur reliquiae cum ipso titulo beati archangeli Michaelis et territorio illius cum omnia utensilia cum fines confinium vel quicquid ibidem possidere videbar in perpetuum firmam et stabilem fieri adnectimus stibulatione subacta ut si quis contra hanc traditionem venire temptaverit vel frangere voluerit, iram sibi divini arbitris vindicare non dubitet et insolubile vinculo damnatus permaneat, cum ipsam virginem Christi communicet rem quae propria firmavimus manu, invasor alienam si auderet invadi, nihilominus firma et inviolata traditio permaneat, excepto quod episcopus Heres pietate atque parentelle nexibus motus quod in beneficium ipsam donationem Karoloni iam praenotati a praenotate genetricis dei concedimus, ut licentiam habeat tam utere quam in profectionem ducere meliorando diebus quibus necessitate vel inopie opus habuerit illius vero post obitum si a domino suo divitiis ditatus fuerit, a pristinis observetur dictis ut supra stilo conprehendimus vel cataracteribus depromimus, ditioni iure observetur episcopali et huius cathedre in perpetuum firmamus adesse subiectum praenotatum Patrimonium Actum in Castro Frigisingas in praesentia Heredis episcopi et cuncto clero in anno XXV. regnante domno et inlustrissimo duce Tassiloni sub die consule quod erat II. id. aug Haec sunt testes et eorum nomina qui praesente manu firmaverunt Karolus. Rihpald. Helias. Liut- frid. Popo. Rathoh.