Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 43

Der Priester Sigiperht schenkt seinen Besitz zu Kraham.
Datierung: 772 07 05
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO SIGIPERHTI CHREIDORF.

Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo anno XXV. inlustrissimi Tassilonis duci regni ego Sigiperht presbiter propriam hereditatem quam genitor meus mihi in hereditatem reliquid in villa quae nuncupatur Chreidorf sive in heremo iuxta ripam flumini qui dicitur Isna quod pretio conparavi et testibus confirmavi et quicquid ad haec pertinent et quicquid ego alibi adquirere possum dono atque transfundo ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae infra oppido Frigisingas locum publicum, ut me vivente vel post obitum meum habeat potestatem defensor atque possessor ipsius supradictae ecclesiae omnia quicquid supradictus genitor meus reliquid, itaque tradidi atque transfirmavi propriam hereditatem atque empticam in iam praedicto loco; reliqua autem utensilia, id est campis pratis pascuis silvis aquarum que decursibus et quicquid nostris ditionibus esse videtur, haec autem omnia loci huius utensilia plenissima devotione fieri in perpetuo confirmavi nullo prohibente ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere Si quis vero quod fieri non credo ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quis opposita persona qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram sibi vindicet altithroni dei et in offensionem sanctorum incedat et cum beatam et intemeratam virginem Mariam communicet causam et iudice terreno culpabilis existat donatio autem nihilominus firma permaneat Haec sunt testes per aures tracti Ratolt presbiter testis. Tarchanat presbiter. Pern testis. Arn diaconus testis. Dauid testis. Liutfrid testis. Actum in Castro publico nuncupante Frigisingas sub die III. non. iul. indictionei XIII Ego Horskeo clericus iussus ab episcopo venerabil Heredi hanc donationem scripsi