Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 42

Ramuolf übergibt seinen väterlichen Besitz zu Gross(Klein-)viecht, Moosmühle und Abersberg.
Datierung: 772 03 03
Ausstellungsort: Moosmühle

TRADITIO RAMUOLFI AD FEOHTE.

In Christi nomine Ego Ramuolf languore correptus coactusque vitae desperatus pro culpis quas suadente diabolo incolomis gesseram rem propriam atque alodem quam genitor meus Heripaldus in hereditatem mihi reliquerat et in partem contra germanum meum sorcieram donavi ad loca sanctorum, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere. Inprimis donavi ad domum episcopalem sancte Mariae honore suffulti Castro Frigisingas site ecclesiae et beati sepulcro Christi confessoris Corbiniani locum quae dicitur Feoht cum servis et mancipiis cum colonis et territoriis cum pratis et pascuis et silvis et saltis et molentinam superiorem in Pottinauua sitem et ipsum servum qui eam custodit cum omnia familia et utensilia eius et vineas subiacentes in loco quae dicitur ad Perge cum colones earum quae mihi in partem contra fratrem meum ceciderunt quorum omnium cum possessionibus stabilimus ad praenotatam ecclesiam iure permanere in perpetuum excepto si evadeo in beneficium praestandi ad dies vitae mee ab episcopo, eius si fuerit voluntas meum vero post obitum nihilominus firmam permanendi statuimus ut si quis contra hanc traditionis epistolam venire temptaverit, cum ipsam sanctam dei genetricem Mariam et beatum Corbinianum communicet sententiam et eorum sanctorum quorum ibidem coluntur reliquias Actum in loco qui dicitur Pottinauua. Quam traditionem per manus Arbeonis episcopi fecimus in anno XXV. regnante duce Tassiloni sub die consule quod erat V. non. Mart. indictione XI Haec sunt testes per aures tracti Ratolt, Einhart presbiteri. Arn diaconus. Salucho. Poapo. Nordman. Tutan. Suuarzolch. Regincoz et ceteri qui aderant sine numero Ego Sundarharius ex ore Heredis episcopi conscripsi