Alpriih und Diakon Ascriih schenken ihren Besitz zu Malching, letzterer auch zu Ried.
Datierung: 769-776
Inspirante domino nostro Jesu Christo non inmemor humane conditionis et pietatis dei cogitavimus redemptionem accipere animabus nostris Ego Alpriih et Ascriíh tradidimus hereditateni nostram quae nobis contigit in portione nostra in loco nuncupante Mahaleihhi ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum ad locum quae dicitur Frigisinga. Et traditio ista taliter facta est, ut nos supranotati et duae sorores nostrae Marchraat et Uualtraat et tres nepotes nostri, hii sunt filii Amiloni et Uuisurihhi et sororis nostrae Angilrata, nos Septem unusquisque habeat usque ad finem vitae suae et illi nepotes nostri exinde non habeant nullam potestatem, usque dum ego vivo et ille sorores nostrae quae supra nominatae sunt et post obitum nostrum tunc tenent illi in potestatem et post transmigrationem illorum sit in potestate sanctae Mariae et sancti Corbiniani usque ad ultimum diem et omnem decimam quae ad nostram ecclesiam pertinet accipiat ille episcopus qui Frigisinga sedit, usque dum nos vivimus, et post obitum nostrum sit haec omnia in potestate eius tenendi atque donandi vel quicquid exinde voluerit facere Et ego Ascriih indignus vocatus diaconus habeo propriam rém in loco nuncupante Reod quod mihi Hiltistein tradidit. Et illud similiter trado ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum pro me ipsum et Hiltistainum qui mihi hoc tradidit. Si quis vero quod futurum esse non credo, si nos aut ullus de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona qui contra hanc traditionem venire temptaverit, ut eam frangere voluerit, primitus iram dei incurrat et conponat sicut lex est et a liminibus omnibus sanctis excommunus resistat et traditio haec nihilominus firma permaneat Et haec testes Testes Amilo. Testes Uuisuriih. Testes Liutunc. Testes Alpriih. Testes Posilo. Testes Adalperht. Testes Eigil. Testes Ápo. Testes Adalperht clericus. Testes Anulo. Testes Anulo. Testes Deotuni. Testes Kerpald. Scripsi autem ego Ascriih indignus diaconus qui hanc traditionem feci regnante domino nostro Jesu Christo in saecula saeculorum. Amen.