Rihhart schenkt seinen Besitz zu Steinhart der Kirche ebenda.
Datierung: 769-777 08 01
Prudente consilio baiolat qui pro remedium animae suae cogitat; ille retributorem deum querit et de dei misericordia non dubitet Propterea ego Rihhart quicquid habeam proprie hereditatis in loco Steinhard firmiter trado ad domum sancti Pancratii in ipso loco pro remedium animae meae territorium curtem cum domo cultis non cultis seu quicquid ad hunc locum proprietatis meae pertinere videbatur tam in mancipiis quam in omnibus causis ea vero ratione, si filius mihi ortus fuisset, ut ipse habuisset Heimrihhun servum nostrum cum curte et cum domo quicquid ad ipsam mansam pertinere videbatur et tertiam partem selilantis mei et ipse filius meus ad ipsam sancti Pancratii ecclesiam cum omni parte sua usque in finem vitae sue deserviat et licentiam non habeat nihil exinde abstrahere, sed more solito ad utendum et ad augmentandum, non in nullo comminuendum et post obitum eius firmiter redeat ad domum sancti Pancratii Et statui, si ego ipse aut filius meus quislibet seu opposita persona qui contra hanc traditionem inire temptaverit vel frangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et a liminibus omnium ecclesiarum ligatus permaneat Haec sunt testes Fater. Isanhart Filis. Minigo. Atto. Sahso. Ego Fater presbiter capellanus domni Tassiloni ducis Baiouuariorum scripsi hanc traditionem rogatus ab Isanharto presbitero seu de Rihharto laico, ut stabilis et inconvulsa permaneat Actum est haec in domo sancti Pancratii in kal. aug