Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 35

Tassilo macht eine Schenkung zu Aufhausen an die Kirche zu Moosen.
Datierung: Ca. 769

TASSILO DUX AD FILUSA.

In Christi nomine Oportunum est unicuique . . dum terrena possidet, frequentius pro salute animae suae cogitet vel de vita futura et ut mereatur regnum presens vel ethereum adipisciIdcirco ego Tassilo dux Bauuariorum rogante me Ursone presbitero in villa publica que dicitur Ufhusin coram episcopis necnon et presbiteris vel diaconibus seu vernaculis meis presentibus donavi ad ecclesiam beati Stephani ubi ipse supradictus Vrsus presbiter servire dinoscitur iuxta flumine nuncupante Filse, id est ab aquilone vel meridie. Si quis autem hanc donationem corrumpere voluerit, ipse vero possessor ad nos habeat licentiam veniendi Nos vero sicut superius polliciti sumus ita conservare volumus et nostris temporibus et si successor nobis advenerit, similiter conservare debeat Ut et ista donatio firma et stabilis permaneat, ego Tassilo propria manu mea scripsi et confirmavi Signum testium: Liuprant presbiter. Pippi presbiter. Adilger. Choanrat. Reginolf. Rumolt.