Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 20

Etta schenkt ihren Besitz zu Pfettrach.
Datierung: 764
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO PHETERACH.

In dei nomine Ego itaque Etta conpuncta divina misericordia tradidi proprium meum pro remedio animae meae ad sanctam Mariam in loco qui vocatur Pheterach cum consensu viri mei nomine Alpheri et quod ego propria pecunia mea acquisivi vel comparavi, hoc est inter silvas et agros XXIIII iugeres Actum est autem hoc in loco qui dicitur Frisingas anno regni Tassilonis illustrissimi ducis septimo decimo regnante. Et hec carta fuit facta coram altare sanctae Mariae ad Frisingas et post obitum meum tradidi sic territorium meum et IIII mancipia nomine ipsa Tunna cum aliis tribus. Nomina testium huius traditionis in libro traditionum habentur Nos quidem statuimus, si aliquis quod absit de heredibus meis aut persona aliqua contra hanc cartulam traditionis inire temptaverit, inprimis iram dei incurrat et a limine beati Petri principis apostolorum extraneus efficiatur et hec cartula nichilominus firma permaneat