Reginperht stattet die von ihm gegründete Kirche zu Scharnitz mit Besitz zu Polling, Flauerling, Imst u.s.w. aus.
Datierung: 763 06 29
Ausstellungsort: Scharnitz
In dei nomine Me Reginperto cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam accipere mererer pári suffragante germano nostro Irminfrido atque genetrice nostra Ackilinda seu parentibus nostris Otiloni et Crosoni in solitudine Scarantiensae ubi ecclesiam in honore beati apostolorum principis Petri moeniis construxi et ibi in cenobie spem hereditatem propriam atque substantiam transfundavi per manum propriam et manum venerabilis episcopi Josephi per consensum inlustrissimi ducis Tassilonis et satrabum eius atque confinitimorum nostrorum consentientium rem inexquisitam stipulatione subnexam, inprimis Uallenensium ex pago portionem meam in villas nuncupantes Pollinga et Flurininga et in opido Humiste portionem meam, similiter foras montes in villa Slehdorf nuncupante et in Hofahaim et in villa quae dicitur Sindoluesdorf, similiter et in Kisingas omnem terminum nostrum ita in augmentum iustitiae frugi adduxi in villa Pasingas et Grefoluinga dicente et portionem nostram in pago Rotahgauuue in villa quae dicitur Curtana iuxta Fruen flumine sic nuncupante ita ob consuetudine villa ita appellari, nam et non pari modo pagum desertum quem Uualhogoi appellamus cum lacu subiacente et piscatione et infra fluente Isura ad ipsum locum quae adtingere videbatur omnes praedictas villas et in earum termino quicquid nobis in portionem evenerat tam liberis quam colonis et servibus casas curtes iumentis pecodibus alpisermis aquis earumque decursibus molendinis pratas pascua culturas terminos omnes cum utensiliis aerium et calippeum vasorum et ligneorum vel quicquid iure possidere videbam sub dicione beati Petri apostolorum principis reliquiis in praedictum locum tradidi et transfundavi in communem possessionem fratrum qui ibi commemorare viderentur, et ut ex eodem loco inconiacentis diocesis, id est Frigisinga ad sanctam Mariam ad episcopum qui illuc esse videretur censum exire videretur, id est pedules duos propter stabilitatis patrum subposite regulae, ut dicio episcopalis non deesset ad ordinandum abbatem cum consensu fratrum illuc in loco demorantium Similiter et Akilind genetrix nostrae in praedictis villis termino portionem suam ad eodem tradidit locum. Pari modo et Irminfrid portionem suam tradidit et si ei nati fuerint filii, accipient portionem suam quantum eis contingerit. Mea autem portio firma et stabilis permaneat, et si filii non fuerint, omnis hereditas mea ad praedictum locum sit confirmata post obitum meum et hoc per consensu Tassilone inlustrissimi ducis. Necnon et Ótilo simili sententia per consensu praedicti ducis si filios vel filias non procreasset, hereditatem suam ex integro tradidit, si autem fuerint nati filii, accipient portionem suam et ea portione qua me praedicto Ótilone evenerit ad praedictum locum Scaraza firma atque stabilis traditio permaneat. Crós vero conpunctus dei ammonitione seu plaga insanabile ab Keparohe comite in loco nuncupante Pahhara percussus semet ipsum cum omne substantia sua cum consensu principis nostri summi Tassilonis ad ipsum locum praedictum tradidit et ibidem corone Signum ab Arbione archipresbitero accepit. Si quis contra haec tam de propinquis quam de extraneis venire temptaverit, cum deo et apostolo Petro pro hoc rationem referat Actum in Scaratiae solitudine sub die consule quod est III. kal. iul in anno XVI. regnante inlustrissimo duce Tassilone in praesentia Joseph episcopi ortatoris rei et Arbionis archipresbiteri qui ecclesiam cum donatione tradendi studio commendavimus ad regendum. Haec sunt testes Inprimis Joseph episcopus et Arbeo archipresbiter. Riholf presbiter. Albinus presbiter. Hato presbiter. Erchanfrid. Irminfrid traditor. Ótilo traditor. Kermunt. Lantpald. Dauid. Adalperht. Situli. Liutolt. Leidrat. Chuniperht. Reginpald. Cundpald et ceteri absque numero Ego Arbeo rogitus et iussus de episcopo Joseph donationem istam firmavi et testes subscripsi