Uualdker übergibt seinen Besitz zu „Lita“.
Datierung: 764-767
In nomine dei salvatoris nostri Ego Uualdker tradedi hereditatem meam cum licentia domni Tassiloni ducis in praesentia Arbionis episcopi et in manum eius traditum fuerat pro remedium animae meae hoc est territorium pratis pascuis silvis atque mancipiis et omnia quae pertinent ad ilium locum firmiter tradidi ad episcopatum sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisinga ad altarem intemeratae virginis Mariae. Et ipse Heres episcopus firmiter ipsam traditionem firmavit super supradictum altarem sanctae Mariae firmiter tradidit et transfirmavit quicquid ad ipsum locum pertinere videbatur quod dicitur Linta. Et haec sunt nomina proximorum suorum qui hanc convenientiam cum ipso Uualdkero fecerunt Uuolfheri, Lantolt et alii plures qui hie non sunt scripti tradiderunt manus Arpionis episcopi communis manibus ad altarem sanctae Mariae domui episcopali in loco nuncupante Frigisinga. Et haec testes et eorum nomina: Saluhho. Otrih. Priso. Riholt. Uualunc. Atulo. Tarchanat diaconus. Ekkirih presbiter. Et si quis voluerit frangere hanc traditionem, iram dei incurrat et conponat sicut lex est et haec traditio nihilominus firma permaneat Ego indignus Berno clericus scripsi iussus ex ore Heredis episcopi