Davidid schenkt zwei Drittel seines Besitzez zu Mammendorf an die Kirche zu Puch.
Datierung: 758-763 03 15
Ausstellungsort: Baiern
Ille bene possidet rebus qui sibi aliquid thesaurizat de terrenis in ista caduca vita ad caelestia regna et ad gaudia sempiterna ad caelestibus conviviis invitatur et intrare mereat caelestes alimentas sempiternas cum gaudio possidere Propter hanc spemego enim in dei nomine Davidid cogitans pro remedium anime meae seu de vita futura in quantum potui huiuscemodi exemplum secutus tradidi ad domum sancti Michahelis et sancti Andree apostoli et sancti Johannis baptiste et ad omnium sanctorum quorum reliquias ibi honorifice requiescunt in loco nuncupante Poah duas partes hereditatis mee in loco Mammindorf tam in mancipiis quam etiam agris pratis silvis seu quicquid ad me legibus pertinere videbatur,duas ut supradiximus partes in omnibus trado atque transfundo ad iam dictum domum in manus Joseph episcopi per repromissiones suas et ego me ipsum sanctissimis orationibus suis commendans et ipse me in sanctas ac venerabiles manus suas fideliter accepit et fieri per omnia permisit sicut petii. Et dedi ei potestatem ab eo die habere dominandi vendendi commutandi concambiandi vel quicquid de ipso facere voluisset in omnibus potestatem habendi Et siquis de heredibus meis aut fratres mei quod fieri non credo aut quislibet opposita persona qui contra hanc donationem venire aut frangere voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et ab omnibus sanctis excommunicatus existat et haec donatio nihilominus firma permaneat et ille anathematus sit ab omni communione Christianorum et hoc quod repetit evindicare non valeat et pro hoc inferat fisco auri libram I, argenti pondus V coactus exsolvat Actum est hoc in Baioaria provincia coram Tassiloni duce ipso confirmante in id. martias. Inprimis † signum Dauid qui hanc hanc donationem fieri rogavit. † Signum Irminfrid fratris sui. † Signum Keparoh. † Signum Chuanrat.† Signum Hailrih. † Signum Hiltimunt. † Signum Liutolf.† Signum Eparachar. † Signum Hroadachar. † Signum Oatoni.† Signum Isanharti. † Signum Madalgeri. † Signum Tutiloni.† Signum Altoni reclausi. † Signum Tutoni presbiteri. † Signum Haitoni presbiteri. † Signum Halihoni presbiteri. † Signum Reginperhti presbiteri. Ego Reginperht rogatus fui ad scribendun. Non scripsi quomodo volui, sed sicut potui regnante Pippino rege et Tassiloni duce.