Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 11

Haholt schenkt seinen Besitz nebst Kirche zu Ausser-(Inner)bittlbach und weiht seinen Sohn Arno der Freisinger Kirche.
Datierung: 758 05 25
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO HAHOLTI ET FILII EITJS ARNONIS.

In Christi nomine. Ego Haholt nuntio cunctis inBaiouuaria provincia manentibus, qualiter peccatis meis facientibus causa circa me contigit quod a quidam homine vulnere inflictus viteque disperatus iacebam parentibus meis mihi consilium dantibus, ut Josephum episcopum ad consolationem animae mee et ad profectum filii nostri Arnonis nomine ad consilium vocassem. Et ipse venerandus episcopus sicut rogavi ad medelam mihi infirmo advenit et simul nobiscum consilium dans, ut in ipsa hereditate mea aecclesiam aedificassem quod dicitur ad Poatilinpach. Et ego Haholt ipso consilio sudito congaudens misericordiae eius feci sicut ipse dixit,aedificata ecclesia ad dedicandum ipsam ecclesiam invitavi iterum episcopum Josephum et ipse dedicando perfecit sicut rogavi. Dedicata autem ecclesia advocata coniuge et filio meo Arnone simul cum aliis parentibus meis cum eorum consilio et consensu et eorum manibus inpositis quicquic proprie hereditatis habere videbar in loco praenotato firmiter tradidi in manus Josephi episcopi, ut per ipsam firmiter traditionem factam firmiter tenetur ad domum sanctae Mariae a die praesente ad Frigisingas, nisi quod filius meus nomine Arn ad finem vitae suae in beneficium de domo sanctae Mariae habuisset ipsam causam meam ad augendum et emeliorandum non in nullo comminuendum. Hoc conplacitavi et cum testibus confirmavi. Postea vero divina pietas spatium vitae virtutemque corporis et anime dedit quod volui ad Frigisingas venire et ipsam traditionem confirmare, sed divina gratia volente contigit Josephum episcopum venire ad fluvium Isanae ad cellam et oratorium sancti Zenonis. Et ego ipse Haholt revertens cum coniuge et ipso filio nostro Arnone ibidem ad episcopum veniens et multis ibidem congregatis praesentibus ego et coniux mea communem carum filium nostrum adprehensis manibus et elevatis filii nostri Arnonis pari consensu offeravimus filium nostrum in altarem sanctae Mariae in domo sancti Zenonis aedificato, ut in ipsa offersionecum omni integritate hereditatis nostrae persisteret ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid praesente tempore visi fuerimus habere vel exinde adgregare vel adquirere potuimus ad nos pertinentibus mancipiis curtiferis aedificiis pecoribus agris pratis cultis et incultis pascuis silvis pomeriis farinariis aquis aquarumque decursibus omnia in omnibus perpetualiter ad Frigisinga tradidimus ad domum sanctae Mariae virginis pro redemptione animarum nostrarum. Hoc factum est ad Isane in domo sancti Zenonis anno incarnationis domini DCCLVIII indictione XI. anno XI. Tassiloni ducis regni eius in mense mai. VIII. kal. iun. Isti testes per aures tracti:Heilrat. Eio. Ratolt. Oato. Podalunc. Eodunc. Uurmheri.Helmperht. Cauuo. Eonolt. Uuolfheri. Uuillahelm. Cotehelm.Timo. Hanc traditionis cartulam Heres presbiter conscripsit iussione Josephi episcopi seu rogatione Haholti et filii eius Arnonis traditorum.