Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 10

Thedericus erneuert eine Schenkung zu Dürnzhausen.
Datierung: 757 05 09
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO DEOTRIHI DE TEORUNESHUSUN.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante me pro anima mea seu pro futura vita, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere, ego Thedericus indignus acsi peccator provectus aetate terram in loco quae dicitur Teoruneshusir quam beatae memoriae Ermberto episcopo tradidi modo inmutabiliter per epistulam presentem ad beatae dei genetricis Mariae ecclesiam infra urbe nuncupante Frigisinga meniis constructam praesente domno venerabili Joseph episcopo seu reliquo agmine clerum et popularium tradidi et confirmavi territorium pratas pascua aquarumque decursibus silvis virgultis omnemque cultum non cultum in possessionem perpetuam excepto domorum condimenta atque igneum utensilia seu porcorum pascua in deserto, si necessitas cogerit; terra autem et omnis possessio traditione praedicti loci firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa, ut nulla inquisitio ab heredibus meis fieri possit nisi supernae pietatis auxiliatio Siquis contra haec epistulam fraude temptare conaverit, inprimis insolubile vinculo meretur pati quod paratum est in adventum examine districti iudicis presciat se perferre sententiam a iudice terreno distringente persolvat auri libras XII, tamen donatio haec nihilominus firma permaneat Actum in castro Frigisingas regnante domno Tassilone duce anno X. regni eius sub die mensis mad. VIIII. indictione XII. Haec sunt testes et eorum nomina: Inprimis Joseph episcopus et Signum manuum eius. Deotrich testes. Arbeo, Albuni, Lucellus presbiteri. Hununc, Uualtrih, Aurillan diaconi. Cundpald iudex. Droant Purso milites et haec Signum eorum manibus ††††††††. Ego Arbeo presbiter rogatus donationem hanc scripsi et testes firmavi. Ego Tassilo dux Baiouuariorum confirmavi hanc epistulam.